RHODUS vel RHODOS

RHODUS vel RHODOS
RHODUS, vel RHODOS
urbs Archiepiscopalis permunita in Carpathio mari, in Insul. ad ortum solis cognomin. sita est, partim in acclivi coll, partim iuxata maris littus, inque gremio portum recipit nobilissimum ac tutissimum, Emporium insigne. Olim admodum celebris fuit, dicta a Rhodia puelia, ab Apolline adamata, ut fabulatur Diodorus, l. 5. sive ab eo, quod capulô rosae illic inventô sit aedificata. Duplicibus muris, altissimis turribus 13. arcibusque quinque ac aliis propugnaculis munita exorantaque admodum est. Ipsa olim opportunitate situs et operum nobilitate clara erat, eiusque incolae navigandi sollertiâ ac navalibus victoriis incliti fuêre, longe magis, sub militibus D. Iohannis Baptistae, a quibus capta est A. C. 1300. sub Fulcone Villaretio Gallo, Magno Magistro Ordinis Hierosol. quam hodie, sub turcarum tyrannide. Superiori saeculô et postquam Christiani dominium Terrae sanctae amiserunt, fuit haec urbs, una cum universa insula, militibus D. Ioannis ab Imperatore Constantinopolitano, A. C. 1308. concessa adeoque potentiâ crevit, ut Turcis et piratis saepius terrori fuerit. Veruntamen A. C. 1522. urbem ipsam toties et quidem antea, a Mahomete II. post triduanam obfidionem frustra a Turcis, petitam et obsessam, tandem Solymannus per vim, aut potius, proditionem, vide Philippus Villerius, cepit, ac proinde totam obtinuit insulam, migrantibus tamen absque ulla omnino noxa Rhodiensibus militibus, qui bello illi cruento superstites fuerunt, in Melitam insulam in quam translati fuerunt. Asserit praeterea Bellonius, omnia equitum Rhodiorum aedificia integra adhuc a Turcis conservari, illaesis insignibus, picturis, sculputuis, ac inscriptionibus omnibus, similiterque moenia in eodem adhuc statu permanere, quô fuerunt, cum a Turcis capta fuit Rhodus. Gymnasium habuit clarissimum. Ideo Aristippus, Philosophus Socraticus clarissimus, ut supra annotatum, cum naufragiô eiectus animadvertisset, Geometrica in littore schemata descripta, comites bene sperare iussit, quod hominum vestigia cerneret. Fuit olim hîc famosissimus ac magnitudine admirandus Solis Coloslus, a Charete Lyndio ex aere fabrefactus, qui inter septem mundi mirabilia recensetur, a quo postea Rhodii appellati sunt Colossenses. Pollex colossi adeo magnus erat, ut nemo brachiis eum amplecti potuerit, Colossique altitudo traditur a scriptoribus 70. cubitorum, qui post 56. annum Ptolemaeô III. apud Aegyptios regnante, terrae motu fractis genubus collapsus quoque miraculo fuit; eum postea sub Constante II. Imperatore Aegyptii seu Saraceni demoliti sunt, ex cuius Iudaeo cuidam venditi aere nongentos camelos oneratos fuisse dicitur. Hic Colossus duodecim annis effectus est, trecentis talentis: magnae molis saxa intus disposita fuêre, quorum pondere opus stabiliretur, ne ventorum impetu concussus humi corrueret, Metel. Merc. Bert. Borbonius, de obsidione Rhodi, Petrus Boissat. et Ioh. Balduin. Hist. Melit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • RHODUS — insul. nobilissima in mari Carpathio, Cariae adiacens, inter Asiaticas in sulas tertia numeratur, nam Lesbus et Cyprus maiores habentur. Baudrando est Insul. Asiae minoris in ora Cariae, 280. mill. pass. a Cypro in Occasum, ut et ab Alexandria… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”